COMPROMISSUM

COMPROMISSUM
COMPROMISSUM
inter modos vitandi belli, necontroversiae in nervum erumpant, memoratur Politicis: spreta plerumque potentioribus via. Vide Conestagium, de Coniunct. Regnor. Castellae et Portugall. digna tamen, quam insistant aequi et pacis amantes Principes. Ε᾿πὶ γὰρ τὸν δίκας διδόντα οὐ νόμιμον ὡς ἐς ἀδικοῦντα ἰέναι, In eum enim, qui arbitrium accipere paratus est, nefas ut in iniuriosum ire, Thucyd. Hinc fecêre id magni Reges ac Populi. De Regno Argivo, Adrastus et Amphiaraus Eriphylae iudicium permiserunt, narrante Diodorô. De Salamine, inter Athenienses et Megarenses, lecti tres Iudices Lacedaemonii. Apud eund. Thucyd. Cocyrenses significant Corinthiis, paratos se disceptare controversias, apud Peloponnesi civitates, de quibus inter ipsos convenisset. Et Periclem laudat Aristides, quod, ut bellum vitaretur, voluerit δίκῃ διαλύεςθαι περὶ τῶ διαφόρων, de Controversiis arbitros sumere. Isocrates quoque contra Ctesiph. Philippum Macedonem, quod, quas habebat cum Atheniensibus controversias, de iis paratus esset, ἐπιτρέπειν τόλει τινὶ ἴσῃ καὶ ὁμοίᾳ, arbitrium permittere alicui civitati aequae utrique parti. Sic olim Ardeates et Aricini, postea Neapolitani et Nolani, controversias suas arbitrio Populi Rom. permiserunt, apud Livium, l. 8. Et Samnites, in Controversia cum Romanis, ad communes amicos provocant. Cyrus sibi et Assyrio arbitrum fert Regem Indorum, apud Xenoph. Paed. l. 2. Poeni, in controversiis cum Masinissa, similiter ad iudicia provocant. Rimani ipsi de controversia cum samnitibus, ad communes socios, teste Liv. d. l. ut alia, ex recentiori inprimis aevo petenda, omittam. Et hoc Fecialium Rom. praecipuum munus ait fuisse Plut. οὐκ ἐᾷν ςρατἐυειν πρότερον, ἢ πᾶσαν ἐλπίδα δίκης ἀποκοπῆναι, Ne sinerent prius ad bellum veniri, quam spes omnis iudicii obtinendi periisset. De Gallorum quoque Druidibus, Strabo, l. 4. ὥςε καὶ πολέμους διῄτων πρότερον καὶ παρατάττεςθαι μέλλοντας ἔπαυον, Olim et inter bellantes erant arbitri, ac saepe sam acie congressuros diremerunt. Quô officiô in Iberia quoque Sacerdotes functos, idem testis est, l. 11. etc. Vide Hug. Grot. de Iure Belli et Pacis, l. 3. c. 20. §. 46. ut et infra ubi de Diaetetis. In Ecclesia Roman. per Compromissum electio, memoratur inter electionum in Episcopos aut Abbates formas in Decret. Gregor. IX. tit. de Elect. Sie autem vocatur, cum dissidentes in vicem Electores transferunt potestatem eligendi in tres vel plures, iuramentô plerumque adstrictos, qui omnium vice virum eligant idoneum et secundum Concilii Generalis formam: Cuiusmodi electionis exemplum exstat apud Sidon. l. 7. Ep. 9. in Gest. Innocentii III. alibique passim, vide Car. du Fresne, Glossar.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужно сделать НИР?

Look at other dictionaries:

  • compromissum — /kompramisam/ A submission to arbitration …   Black's law dictionary

  • compromissum — /kompramisam/ A submission to arbitration …   Black's law dictionary

  • compromissum ad similitudinem judiciorum redigitur — /kompramisam aed simalatyuwdanam jadishiyoram radijatar/ A compromise is brought into affinity with judgments …   Black's law dictionary

  • compromissum ad similitudinem judiciorum redigitur — /kompramisam aed simalatyuwdanam jadishiyoram radijatar/ A compromise is brought into affinity with judgments …   Black's law dictionary

  • КОМПРОМИСС —    • Compromissum,          назывался уговор тяжущихся сторон подчиниться решению избираемого ими сообща посредника, под условием денежного штрафа с нарушителя данного слова. ср. Έπιτροπή, Эпитроп …   Реальный словарь классических древностей

  • compromis — [ kɔ̃prɔmi ] n. m. • XIIIe; lat. compromissus, de compromittere 1 ♦ Dr. Convention par laquelle les parties, dans un litige, recourent à l arbitrage d un tiers. Faire, dresser, signer un compromis. Mettre en compromis une affaire litigieuse.… …   Encyclopédie Universelle

  • Kompromiss — Mittelweg; gütlicher Vergleich * * * Kom|pro|miss [kɔmpro mɪs], der; es, e: Übereinkunft, Einigung durch gegenseitige Zugeständnisse: einen Kompromiss schließen, eingehen; der Kompromiss über die Zukunft der Atomenergie. Syn.: ↑ Ausgleich, ↑… …   Universal-Lexikon

  • КОМПРОМИСС — взаимная уступка в мнениях ради соглашения с противником. Словарь иностранных слов, вошедших в состав русского языка. Павленков Ф., 1907. КОМПРОМИСС лат. compomissum. Взаимный договор; преимущественно: ссылка на третейский приговор или договор… …   Словарь иностранных слов русского языка

  • Kompromiss — Ein Kompromiss ist die Lösung eines Konfliktes durch gegenseitige freiwillige Übereinkunft, unter beiderseitigem Verzicht auf Teile der jeweils gestellten Forderungen. Inhaltsverzeichnis 1 Begriffsgeschichte 2 Beispiele 2.1 Rechtsprechung …   Deutsch Wikipedia

  • компромисс — а; м. [лат. compromissium] Соглашение на основе взаимных уступок. Пойти на к. Достигнуть компромисса в переговорах. Идти на к. со своей совестью (отступать от своих принципов). ◁ Компромиссный, ая, ое. К ое решение. К ая резолюция. * * *… …   Энциклопедический словарь

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”